The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO DIGNITAS PERSONAE*

DE QUIBUSDAM SCIENTIAE BIOĖTHICAE QUAESTIONIBUS

 

 

INTRODUCTIO

1. Dignitas personae in humanis cunctis creaturis a momento conceptionis agnoscenda est usque ad mortem naturalem. Principium hoc fundamentale, cum affirmet maximam « consensionem » ad hominis vitam, in medio ponendum est ethicae considerationis biomedicam investigationem spectantis, quae pluris usque refert in nostri temporis consortione. Nam Ecclesiae Magisterium non semel iam vocem extulit suam, ut explanaret et solveret huiusmodi morales quaestiones, quinimmo, ad hanc rem quod attinet, publici iuris fecit peculiaris momenti Instructionem Donum vitae [1], a cuius promulgatione vicesimum post annum, opportunitas sane emersit ut documentum illud ad praesentia accommodaretur.

Eiusdem Instructionis doctrina licet vim suam ex toto servet et quod attinet ad revocata principia et quod attinet ad morales existimationes expressas, tamen novae technologiae biomedicae, quae primum adhibitae sunt hac in re tantae prudentiae pro humanae creaturae vita necnon et pro familia, alias novas quaestiones excitant, potissimum in regione investigationis de humanis embryonibus atque usus circa staminales cellulas ad fines therapeuticos, necnon aliis in ambitibus medicinae experimentalis, ita ut novae quaestiones ortae sint quibus pedetemptim sit respondendum. Etenim celeritas progressionum in scientiae regione earumque exaggeratio per socialis communicationis media generant exspectationes et dubitationes in ambitibus in dies amplioribus publicae opinionis, ad quas quaestiones iure moderandas, Coetus legum ferendarum nonnumquam urgentur ut deliberent, interdum quoque nonnisi populo consulto.

Huiusmodi rationes impulerunt quoque Congregationem pro Doctrina Fidei ad novam doctrinalem Instructionem exarandam, qua pertractarentur quaedam recentiores quaestiones sub lumine criteriorum, quibus Instructio Donum vitae innititur, iterumque inspicerentur aliae quaestiones iam pertractatae, sed quae fusius pertractandae visae sunt.

2. In hoc inquisitionis processu semper consilium adfuit scientiae rationes coram habendi, auxiliante analysi Pontificiae Academiae pro Vita atque multorum aliorum virorum, qui hac de re peritissimi habentur, ut compararentur cum principiis christianae anthropologiae, neque tamen obliviscendum est quod Ioannis Pauli II Litterae Encyclicae Veritatis splendor [2] et Evangelium vitae [3] una cum ceteris Magisterii documentis praeclaras praebent rei et methodi significationes ad existimandas propositas quaestiones.

In varia scaena coaevae philosophiae et scientiae omnes possunt realiter agnoscere quod copiosa et idonea turba virorum, qui scientiae et philosophiae incumbunt, in spiritu iurisiurandi Hippocratis, habent scientiam medicam ut servitium hominum fragilitati, ad morbos curandos, dolorem levandum, et necessarias curas extendendas aequa ratione hominibus cunctis, cum e contra non desint philosophiae et scientiae cultores, qui technologicarum artium biomedicarum in dies crescentem progressum ratione existiment reapse eugenetica.

3. Catholica Ecclesia, cum moneat de principiis exhibeatque moralia iudicia ad investigationem biomedicam de vita humana apta, doctrinam suam haurit de luce et rationis et fidei, ita coadiuvans ut conficiatur hominis eiusque vocationis integra notio, quae suscipere valeat bonum universum, in lucem prodiens ex hominum operibus, necnon ex innumeris traditionibus humanum cultum et religionem spectantibus, quae non semel maximam exhibent observantiam erga vitam.

Ecclesiae Magisterium sibi proponit ergo vocem afferre cohortationis et fiduciae de prospectu culturali in quo scientia habeatur ut magni pretii servitium ad integrum bonum vitae et dignitatis uniuscuiusque humanae creaturae. Ecclesia igitur fiducialiter spectans ad scientificam inquisitionem, parte ex una precatur ut quam multi excitentur Christifideles dediti ad progressum biomedicinae suam testantes fidem in huiusmodi regione, ex altera autem parte ominatur praeterea quod fructus huius pervestigationis praesto sint quoque in plagis paupertate et morbis afflictis, ad obeundas urgentiores et tristissimas necessitates humanitaria spectata ratione, demum adesse studet personae cuique individuae laboranti corpore et spiritu ut praebeat non tantum solacium sed etiam lucem et spem, quae sensu implent etiam morbi tempora et mortis experientiam, utraque de facto hominis vitae coniuncta et eius historiam signantia, quam ad Resurrectionis mysterium adaperiunt. Ecclesiae etenim visus fiducia est plenus, quia « vita victura est: haec est nostra certa spes. Ita est. Vita victura est, quia vitae sociantur veritas, bonum, gaudium, progressus non mendax; potissimum vitae sociatur Deus, vitae amator et munificus largitor ». [4]

Destinatarii huius Instructionis sunt Christifideles et homines universi veritatem quaerentes; [5] eadem tribus partibus constat: quarum prima revocat quasdam rationes anthropologicas, theologicas et ethicas maximi momenti; altera autem novas quaestiones pertractat spectantes procreationem; tertia demum diiudicat de quibusdam recentioribus propositis therapeuticis embryonis vel hominis genetici patrimonii adulterationem foventibus.

PARS I:

DE HUMANA VITA ET PROCREATIONE
ANTHROPOLOGICAE, THEOLOGICAE ET ETHICAE RATIONES

4. Decenniis praeteritis recentioribus scientiae medicae artis insigniter excoluerunt suas notiones de humana vita in primordiis eius existentiae.

Quae eo pervenerunt ut melius agnoscerentur hominis structurae biologicae et processus eius generationis. Tales progressus certo cum sint praestantes merito adiuvandi sunt, si utiles evadant ad vincendas vel moderandas quaslibet pathologias et insimul cooperentur ad restaurandam rectam processus cuiusque generationis evolutionem. Qui econtra sunt infitiandi et ideo suscipi a nobis nequeunt, si creaturarum humanarum necem implicent vel abutantur instrumentis laedentibus personae dignitatem vel demum adhibeantur ad fines contrarios quod attinet ad integrum hominis bonum.

Humanae cuiuslibet creaturae corpus, inde ab exordiis suae existentiae, numquam reduci potest ad summam cellularum suarum; nam embryonale corpus evolvitur per gradus iuxta « programma »certo statutum habens finem proprium, qui manifestatur in nativitate infantis cuiusque.

Expedit illico hic revocare criterium ethicum fundamentale proclamatum in Instructione Donum vitae, ad omnes quaestiones morales perpendendas, quae ponuntur in iis quae spectant interventus de humano embryone: « Fructus generationis humanae, inde a primo temporis momento quo exsistere incipit, hoc est a momento quo formatio zygoti inchoatur, absolutam illam exigit observantiam, quae ex lege morali homini debetur quoad totam suam rationem corporalem atque spiritualem. Creatura humana ut persona observanda atque tractanda est inde ab eius conceptione, ac propterea inde ab illo temporis momento ipsi agnoscenda sunt iura personae, quorum primum recensetur ius inviolabile ad vitam, quo unaquaeque creatura humana innocens gaudet ».[6]

5. Haec certa sententia, ethica nota suffulta, quamque veram et congruentem naturae legi morali potest ipsa ratio agnoscere, ponenda est cuiuslibet iuridici ordinis ut fundamentum [7]; nam fundatur in veritate indolis ontologicae, propter ea omnia quae Instructio de qua diximus, in lucem posuit, innixa et ipsa validis scientiae notionibus de evolutionis humanae creaturae constantia.

Licet Instructio Donum vitae non definivit embryonem esse personam, ne implicaretur expresse in sententiis indolis philosophicae, tamen animadvertit interesse nexum intrinsecum inter rationem ontologicam et valorem specificum humanae cuiusque creaturae. Quod si spiritualis animae praesentia nequeat perstringi per cuiuspiam dati exsperimentalis considerationem, exstant tamen scientiae conclusiones ipsae de embryone humano, quae « pretiosa suppeditant elementa, ex quibus rationis ope dignosci potest personam iam adesse praesentem inde ab hac prima vitae humanae significatione: cur igitur vivens creatura humana non esset etiam persona humana? ». [8]

Etenim realis creaturae humanae substantia per totum suae vitae decursum, ante et post nativitatem, vetat affirmari posse sive quod eius natura mutaverit sive quod moralis eius praestantia per gradus transierit, cum referta sit plena idoneitatis assumptione et anthropologica et ethica. Humanus embryon ergo, inde ab exordiis, personae nativa dignitate fruitur.

6. Huius dignitatis observantia humanae cuique creaturae debetur, quia in se indelebili ratione impressam gerit suam dignitatem una cum suipsius praestantiam. Vitae humanae ortus, praeterea, authenticum habet contextum in matrimonio et in familia, in qua procreatur per actum qui amorem exprimit mutuum viri et mulieris; igitur « dicendum est procreationem vere consciam erga nasciturum e solo matrimonio oriri posse ».[9]

Matrimonium, quod omnibus in temporibus omnibusque in culturis est celebratum, « sapienter providenterque Creator Deus ea mente »instituit, « ut in hominibus suum amoris consilium efficeret. Quocirca per mutuam sui donationem, quae ipsorum propria est et exclusoria, coniuges illam persequuntur personarum communionem, qua se invicem perficiant, ut ad novorum viventium procreationem et educationem cum Deo operam socient ».[10]

Per amoris coniugalis fecunditatem vir et mulier « manifestant in origine suae vitae sponsalis esse germanum assensum, proclamatum et revera ad actum deductum in reciprocitate, qui semper manet apertus ad vitam... Lex naturalis, qua innititur agnitio verae paritatis inter personas et gentes, digna est quae habeatur fons ad quem conformetur quoque necessitudo inter coniuges cum conscienter novos filios generant. Vitae transmissio insculpta est in ipsa natura eiusque leges manent ut praecepta non scripta, quae ab omnibus revocanda sunt ». [11]

7. Ecclesia firmum habet quod humanum quidlibet sapiat non solum accipitur et observatur a fide, sed ab ea ultro mundatur, extollitur et perficitur. Deus, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavisset (cfr Gn 1, 26), hanc ipsam creaturam existimavit appellavitque « valde bonam » (Gn 1, 31), eandemque postea in Filio assumpsit (cfr Io 1, 14); qui Dei Filius in Incarnationis mysterio corporis et animae confirmavit dignitatem, quibus humana constituitur creatura. Neque Christus humanam fugit corporeitatem, quin plene revelaverit eius significationem et praestantiam: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit ». [12]

Dei Filius, unus ex nobis factus, donat ut et nos efficiamur « filii Dei » (Gv 1, 12), « divinae consortes naturae »(2 Pe 1, 4). Quae nova qualitas minime opponitur dignitati creaturae, quae per rationem agnosci potest ab hominibus cunctis, sed eam extollit ad latiorem vitae provinciam, quae est vita Dei ipsius, et ditat facultate congruentius meditandi de vita humana deque actibus quae eam ad existentiam vocant. [13]

Sub lumine istorum fidei datorum, luculentius apparet atque maiorem vim acquirit observantia erga humanam creaturam individuam, quam ratio postulat, ut nulla intersit contradictio inter utramque sententiam, alteram affirmantem dignitatem et alteram sacralitatem humanae vitae. « Rationes multiplices, quibus Deus in historia hominem mundumque curat, non modo inter se non repugnant, sed contra mutuo sustentantur et penetrantur. Omnes autem oriuntur ex sapienti et benevolo proposito et ad idem redeunt, quo Deus homines praedestinavit “conformes fieri imagini Filii eius” (Rom 8, 29) ». [14]

8. Dehinc ab huiusmodi summa alterutriusque rationis, humanae scilicet et divinae, melius intellegitur cur inviolabile sit hominis magnum pretium, qui aeterna fruitur vocatione et ad participandum vocatur amorem trinitarium Dei viventis.

Hoc magnum pretium hic cunctis hominibus sine discrimine applicatur, quia, ex eo quod exsistit, humana quaeque creatura plene observanda est, quinimmo quaelibet seponenda est introductio criteriorum discriminantium, quoad dignitatem, ex progressu biologico, psychico, culturali vel ex salutis condicione manantium. In homine, ad Dei imaginem creato, repercutitur gradu in omni suae exsistentiae, « vultus Filii eius Unigeniti... Talis Dei amor infinitus et quasi arcanus erga homines revelat quantum persona humana sit digna amoris per se ipsam, nulla alia consideratione interveniente — de intellectu, pulchritudine, valetudine, iuventute, integritate etc. In summa, vita humana semper bonum est, quia “coram mundo Dei manifestatio exstat, signum eius praesentiae, vestigium gloriae eius” (Evangelium vitae, 34) ». [15]

9. Haec utraque vitae ratio, naturalis scilicet et supernaturalis, efficit quoque ut melius intellegatur quo sensu actus quibus humanae creaturae datur ut ad exsistentiam vocetur et quibus vir et mulier mutua donatione alterutri conceduntur, repercussio sint amoris trinitarii. « Deus, qui amor et vita est, viro ac mulieri vocationem indidit ad participandum speciali modo suum mysterium personalis communionis suumque opus Creatoris et Patris ».[16]

Christianum matrimonium « in completiva ratione naturali radicitus insidet, quae inter virum et mulierem viget atque ipsorum coniugum alitur proposito totum participandi de vita consilium, id videlicet quod habent et quod sunt: haec igitur communio fructus est et signum postulationis penitus humanae. Sed in Christo Domino Deus hanc humanam suscipit postulationem, eam confirmat, purificat, effert, eam perficit matrimonii sacramento: Spiritus Sanctus in sacramentalem celebrationem effusus christianis coniugibus largitur donum novae communionis, amoris, quae viva realisque est imago illius eximiae unitatis, quae efficit Ecclesiam indivisibile Corpus mysticum Domini Iesu ». [17]

10. Ecclesia, de ethica valentia iudicium ferens, circa quosdam exitus recentiorum inquisitionum medicinae artis hominem spectantium eiusque originem, minime irrumpit in ambitum scientiae medicae qua talis, sed enixe hortatur eos quibus spectat ne parvipendant suarum actionum ethicam et socialem responsabilitatem, eisdemque commemorans quod ethicus scientiarum biomedicarum valor aestimatur ex facta mentione tum observantiae absolutae humanae cuique creaturae debitae, omnibus momentis eius existentiae, tum tutelae peculiaritatis actuum personalium vitam procreantium. Interventus Ecclesiae Magisterii non evadit fines suae missionis promovendi formationem conscientiarum, authentice veritatem enuntians, quae Christus ipse est, et insimul declarans atque authentice, auctoritate qua pollet, ordinis moralis principia confirmans, ex ipsa humana natura profluentia.[18]

PARS II:

NOVAE QUAESTIONES DE PROCREATIONE

11. Spectatis principiis supra memoratis oportet nunc diiudicare de quibusdam quaestionibus procreationem spectantibus, quae in lucem prodierunt et clariore forma ditatae sunt in annis post publici iuris factam Instructionem Donum vitae.

Technicae methodi adiuvantes fertilitatem

12. Quoad curam infertilitatis, novae artes technicae medicinae debent observare tria fundamentalia bona: a) ius ad vitam et ad physicam integritatem humanae cuiusque creaturae inde a conceptione usque ad mortem naturalem; b) matrimonii unitatem, quae secumfert mutuam observantiam coniugum iuris, ut pater et mater fieri valeant solummodo alter per alterum; [19] c) sexualitatis valores potissimum humanos, qui « poscunt ut humanae personae procreatio habeatur veluti fructus actus coniugalis, qui est nota propria mutui coniugum amoris ». [20] Interventus technici, qui adiutorio sunt procreationi « quatenus artificiosi, respuendi non sunt. Qua tales testantur quid valeat ars medica; at eorum moralis aestimatio referatur oportet ad dignitatem humanae personae, cuius est perficere divinam sibi inditam vocationem ad donum amoris atque ad donum vitae ». [21]

Sub lumine huiusmodi criterii nequeunt omnino adhiberi technicae quaeque artes fecundationis artificiosae heterologae [22] necnon technicae artes fecundationis artificiosae homologae 23 actum coniugalem subrogantes. Permittuntur econtra technicae artes, quae speciem habeant auxilii ad actum coniugalem rite explendum atque ad eiusdem fecunditatem. Instructio Donum vitae ita docet: « Medicus munere fungitur deserviendi bono personarum et humanae procreationi; quoad haec, ille nec disponendi nec decernendi potestatem habet. Medicus interventus tunc personarum dignitatem tuetur, cum actum coniugalem adiuvare studet, sive ut facilius expleatur, sive ut idem, iam rite expletus, finem suum assequi possit ». [24] Atque item de inseminatione artificiosa homologa, docet: « seminatio artificialis homologa intra ambitum matrimonii admitti nequit, excepto casu in quo apparatus technicus non sit substitutivus actus coniugalis, sed se praebeat ut adiumentum ad naturalem eius finem facilius assequendum ». [25]

13. Licite procul dubio adhiberi possunt interventus apti ad removenda fertilitatis naturalis impedimenta, ut sunt, exempli gratia, cura hormonalis infertilitatis quae oriatur a gonadibus, cura chirurgica endometriosis, tubarum obstructionis sanatio, vel microchirurgica tubarum pervietatis restauratio. Omnes huiusmodi technicae artes haberi possunt germanae therapiae, quatenus, amotis impedimentis quae prima causa fuerint infertilitatis, coniuges actus ponere possint cum felici procreationis exitu, quin medico directe interveniendum sit in ipso coniugali actu; etenim harum technicarum rationum nulla surrogat coniugalem actum, qui unus exstat dignus procreationis plene consciae.

Ut nonnullorum desiderio praeterea coniugum sterilium subveniatur, ardenter filium affectantium, optandum est ut foveatur, promoveatur et facilior reddatur, opportunis legibus, ratio de adoptione innumerorum exstantium puerorum orphanorum, qui domestica domo indigent, ad aptam suam assequendam humanam evolutionem. Demum declarandum est quod cohortatione fovendi sunt quotquot inquirant et opes impendant ad sterilitatem praecavendam aptas.

Fecundatio in vitro et voluntaria embryonum exstinctio

14. Quod fecundatio in vitro secumferat non raro suppressionem voluntariam embryonum, iam in lucem posuit Instructio Donum vitae. [26] Nonnulli credebant hoc accidere potuisse technicae artis causa nondum ex toto perfectae. Posteriora experimenta econtra in lucem posuerunt cunctas has fecundationis in vitro technicas methodos adhiberi de facto veluti si humanus embryon alius non esset ac mera caterva cellularum, quae adhibentur, seliguntur et eliminantur.

In aperto tamen est tertiam partem mulierum procreatione artificiosa utentium eo quidem pervenire ut puerum gestent. At infitiandum non est quod si consideretur numeri ratio inter summam embryonum procreatorum et summam effective natorum, numerum embryonum exstinctorum maximum esse. [27]

Quas iacturas scientiarum periti fecundationis technicarum artium in vitro diiudicant veluti pretium solvendum ad exitus habendos prosperos. Revera autem maximam anxietatem ingerit quod investigatio hac in regione tendat potissimum ad meliores exitus habendos centesima habita ratione inter numerum puerorum natorum et mulieres quae curam inierint, quin videatur sua revera interesse de iure uniuscuiusque embryonis ad vitam.

15. Saepe obiciunt tales embryonum iacturas esse maxima ex parte praeterintentionales, quinimmo vel evenire contra parentum medicorumque voluntatem; affirmant quoque de periculis agi non longe aliis ac conexis cum generationis processu naturali; et velle demum vitam communicare omnibus amotis periculis idem revera necessario efferre ac abstineri ab eius transmissione. Verum patet non omnes embryonum iacturas in ambitu procreationis in vitro eandem necessitudinem habere ad voluntatem eorum quorum interest, tamen non est infitiandum quoque quod multis in casibus derelictio, exstinctio vel iacturae embryonum sint quid praevisum ac volitum.

Etenim embryones creati in vitro qui defectus exhibeant statim directe seponuntur et in dies frequentiores sunt casus in quibus coniuges non steriles utuntur technicis artibus procreationis artificiosae hoc uno intentu ut operari possint selectionem geneticam suorum filiorum. Iam multis in nationibus mulieris cycli stimulatio praxis facta est communis ad magnum numerum obtinendum ovocytorum, qui fecundantur. Ex embryonibus creatis certus si dentur, interventus reproductionis. Finis huius translationis multiplicis est certam facere, quantum fieri potest, implantationem saltem unius embryonis. Ad hunc finem obtinendum adhibetur, ut instrumentum, embryonum quantitatis usurpatio maioris quam pro filio optato, cum praevideatur quosdam certo perditum iri et, quomodocumque erit, multiplicem gestationem impediendam esse. Ita ars technica translationis multiplicis secumfert tractationem mere instrumentalem embryonum. Dolendum est quod nusquam quolibet alio in ambitu communis medicinae deontologia professionalis et moderatores qui sanitati praesunt consensuri essent ut adhiberetur technica ars secumlatura rationem globalem tam magnam infaustorum et fatalium exituum. Verum technicae artes fecundationis in vitro diffunduntur, quia postulatur et creditur embryoni non deberi plenam observantiam, propterea quod aemulatur et opponitur cuidam desiderio satisfaciendo.

Quae infelix rerum condicio, de qua saepe siletur, vehementer ex toto deploranda est, quia « diversi similiter modi generationis artificiosae, qui ministerio vitae servire videntur quique crebrius hac ex mente adhibentur, viam revera ad novas vitae violationes sternunt ». [28]

16. Ecclesia praeterea docet, ethica spectata ratione, non licere dissociationem procreationis a coniugalis actus contextu ex toto personali [29]: humana procreatio etenim actus exstat personalis coniugum, viri et mulieris, qui nullum substitutivae adlegationis genus perpetitur. Acceptatio acritica huiusmodi maximae rationis abortivitatis, quod attinet ad artes technicas fecundationis in vitro, eloquenter declarat quod substitutio actus coniugalis per processum technicum — ut sileamus de eius repugnantia ad observantiam praestandam procreationi debitam, quae reduci nequit uni momento reproductivo — multum confert ad debilitandam conscientiam observantiae, quae humanae cuique creaturae debetur.Huiusmodi observantiae conscientia econtra fovetur per intimam coniugum coniunctionem amore coniugali vivificatam.

Ecclesia animadvertit legitimum esse desiderium procreandorum filiorum, et percipit dolorem coniugum qui affliguntur infertilitatis difficultatibus. Tale desiderium tamen nequit tantum anteponi dignitati humanae cuiuslibet vitae, ut eidem dominari praesumat; neque tale filii desiderium habendi « productionem »eius excusat, sicuti desiderium filium recusandi iam conceptum excusare non valet eius derelictionem vel exstinctionem.

Revera nonnulli animadvertunt quod quidam homines concrediti inquisitioni scientificae, carentes autem quacumque ratione ethica et conscii qui sint de potentialitatibus insitis in progressu technologico, cedere quasi videantur logicae uni rationi subiectivorum desideriorum [30] et oeconomicae pressioni, quae fortiter dominatur hac in regione. Cum igitur exstent qui abutantur humana creatura in suo statu embryonali, declarandum est « amorem Dei nulla frui differentia inter novum conceptum adhuc in sinu matris suae et infantem, vel iuvenem, vel virum maturitatem qui est consecutus, vel senem. Nulla differentia Ipse fruitur quia in quolibet homine signum respicit imaginis et similitudinis suae... Propterea Ecclesiae Magisterium numquam proclamare destitit characterem sacrum et inviolabilem cuiusque vitae humanae inesse, ab eius conceptione usque ad finem naturalem ». [31]

De iniectione seminis intra cytoplasma (ICSI)

17. Inter technicas artificiosae fecundationis methodos recentiores peculiare pondus in dies obtinuit quae dicitur iniectio seminis intra cytoplasma, vulgo Intra Cytoplasmic Sperm Injection. [32]Huiusmodi ICSI methodus facta est technica ars longe frequentior ad optimam exitus efficaciam habendam, quae vincere possit varias viri sterilitatis species. [33]

Ut evenit per fecundationem in vitro, cuius est variatio, ICSI est technica methodus intrinsece illicita, cum secumferat totalem dissociationem inter procreationem et coniugalem actum. Etenim methodus ICSI quoque « ad actum deducitur extra coniugum corpus, opera aliorum, a quorum scientia atque technica arte prosper exitus interventus dependet; eadem vitam identitatemque embryonum humanorum in potestatem redegit medicorum atque biologorum, sicque rei technicae dominatum quendam in personae humanae originem et sortem instaurat. Huiusmodi dominatus suapte natura contradicit dignitati et aequalitati, quae parentibus et filiis communes esse debent. Conceptio in vitro est effectus actionis technicae, per quem evenit fecundatio; ea autem neque revera obtinetur, neque consulto appetitur tamquam manifestatio ac fructus actus qui est proprius coniunctionis coniugalis ». [34]

Embryonum congelatio

18. Inter methodos adhibitas ad augendum prosperi exitus numerum in technicis artibus procreationis in vitro, annumeratur multiplicatio plurium tractationum in consequentia. Ne iterentur deductiones ovocytorum ex muliere, proceditur ad unam plurimam ovocytorum deductionem, cui consequitur cryoconservatio partis eximiae embryonum qui producti sunt in vitro, [35] ut postea adhiberi possint in altero cyclo, si prior non prosperos habuerit exitus, vel si parentes aliam gestationem habere optaverint. Interdum proceditur ad congelationem embryonum quoque, qui priori translationi destinati erant, quia hormonum stimulatio in cyclo mulieris secumfert effectus, qui suadent quandam moram interponere, ut ad normam redigi possint mulieris condiciones physiologicae, antequam procedendum sit ad translationem embryonum in matris gremium.

Cryoconservatio componi nequit cum observantia quae debetur humanis embryonibus, primum quia nititur eorum productione in vitro, deinde quia eos graviter exponit periculis mortis vel damni, quod attinet ad physicam integritatem, cum centesima maior pars minime supersit processui congelationis et decongelationis; orbat praeterea, saltem ad tempus, materno hospitio et gestatione; exponit demum condicioni ultro suscipiendi offensas et adulterationes. [36]

Maior etenim pars embryonum qui illico non adhibentur, « orbati »manent, eosque parentes minime requirunt, quorum quinimmo interdum et vestigia amittuntur, ut declaratur per existentiam in repositoriis tot milium et milium embryonum congelatorum, in fere omnibus nationibus ubi fecundatio in vitro usurpatur.

19. Circa magnum numerum embryonum congelatorum, qui iam ad vitam vocati sunt, quaeritur quid de his faciendum sit. Nonnulli talem quaestionem sibi proponunt quin intellegant ethicum momentum, unice impulsi necessitate legis servandae, quae praecipit ut vacuefiant post certum tempus cryoconservationis sedium repositoria, quae denuo postea repletura sint. Alii autem sibi conscii sunt de gravi iniustitiae vulnere patrato et sibi quaerunt quomodo possint reparandi officio obire.

Certo recipi nullo modo possunt proposita adhibendi huiusmodi embryones ad pervestigationis fines vel ad therapeuticos usus, quia subest aestimatio de embryonibus tamquam de mera « materia biologica » et eorum secumferunt exstinctionem. Nec, insuper, admitti potest consilium huiusmodi embryones decongelandi absque eorum reactivatione ad fruendum utendumque de iisdem ad instar cadaverum. [37]

Propositum quoque eos suppeditandi coniugibus infertilitate laborantibus, tamquam « therapiam infertilitatis», illicita est, ratione ethica spectata, propter easdem rationes quae illicitam faciunt et procreationem artificiosam heterologam et quamlibet formam maternitatis surrogatae; [38] quae methodus praeterea secumfert innumeras alias difficultates generis medici, psychologici et iuridici.

Consilium praeterea a quibusdam in medio est positum, ad unum finem opportunitatis nascendi dandae creaturis humanis, quae sin aliter certo exstincturae essent, quandam instaurandi formam « adoptionis praenatalis». Huiusmodi propositum, dignum quod laudetur propter intentionem observandi et defendendi humanam vitam, secumfert tamen varias difficultates, non alias ac supra enumeratas.

Oportet in summa declarare quod tot milia et milia embryonum in statu derelictionis talem definiunt condicionem iniustitiae de facto irreparabilis, ut Ioannes Paulus II appellaverit « ad conscientiam auctoritatum orbis scientiarum, potissimum autem medicis, ut mora detur quod attinet ad creationem humanorum embryonum, considerans nullam viam patere quae sit absque delicto de humana destinatione tot milium et milium embryonum « congelatorum », qui sunt et manent semper adhuc titulares iurium fundamentalium et ideo qui sunt iuridice tuendi utpote humanae personae ». [39]

Ovocytorum congelatio

20. Ad superandas graves quaestiones ethicas quas ponit cryoconservatio embryonum, in medio positum est quoque, in ambitu technicarum artium fecundationis in vitro, propositum congelandi ovocyta, [40] ut ubi primum congruus numerus ovocytorum deductus fuerit in praevisione variorum cyclorum artificiosae procreationis, statui possint fecundanda esse tantum ovocyta, quae translatura sint in matrem, ceteris congelatis, ut si casus ferat, eadem fecundari et transferri possint si prior conatus non prosper evaserit.

De qua re oportet declarare quod cryoconservatio ovocytorum, ut processui artificiosae procreationis inserviant, reicienda est utpote morali existimationi contraria.

Reductio embryonalis

21. Quaedam methodi technicae artis, quae adhibentur in artificiosa procreatione, potissimum translatio plurium embryonum in matris uterum, secumtulerunt incrementum non parvum, quod attinet ad centesimam rationem gestationum multiplicium. Propterea in mentem invexit ratio procedendi ad reductionem embryonalem quam dicunt, quae consistit in chirurgica operatione, apta ad minuendum numerum embryonum vel fetuum qui exstant in gremio matris per directam eorundem exstinctionem. Quae resolutio exstinguendi humanas creaturas, paulo ante vehementer desideratas, exstat veluti quoddam paradoxum et secumfert saepe dolores et culpae sensum, qui per plurimos annos permanere possunt.

Doctrinam ethicam quod spectat, reductio embryonalis appellandus est abortus voluntarius selectivus. Agitur enim de deliberata ac directa suppressione unius vel plurium creaturarum humanarum innocentium in exordiis exsistentiae, et qua talis semper graviter contradicit ordini morali. [41]

Argumenta quae adducuntur ad ethice reductionem embryonalem iustificandam innituntur saepe analogicis rationibus de naturae calamitatibus vel condicionum necessitatibus, in quibus, salva bona uniuscuiusque voluntate, impossibile evadit cunctis salutem ministrare in periculo versantibus. At huiusmodi analogicae rationes nullo modo morale iudicium positivum fundare possunt in actu directe abortivo. Nonnumquam principia revocantur moralia, ut sunt principia de male minore vel de duplici effectu, quae hoc in loco minime valent; etenim numquam licet ad actum deducere opus intrinsece illicitum, ut bonum quoddam eveniat, cum finis minime iustificare possit media.

Diagnosis prae-implantatoria

22. Diagnosis prae-implantatoria forma quaedam est diagnosis praenatalis, stricte cum technicis artibus artificiosae fecundationis coniuncta, qua providetur ut fiat diagnosis genetica embryonum creatorum in vitro, antequam transferantur in gremium matris; quae ad eum finem adhibetur ut certitudo obtineatur transferendi in matrem tantum embryones qui defectibus careant vel sint dati sexus vel certis qualitatibus peculiaribus praediti.

Secus ac evenit in aliis formis diagnosis praenatalis, in quibus gradus diagnosticus apparet rite seiunctus a gradu, si casus ferat, exstinctionis et in cuius ambitu coniuges libertate fruuntur puerum suscipiendi morbo affectum, diagnosis prae-implantatoria econtra secumfert fere semper suppressionem embryonis, qui habeatur « suspectus » per defectus geneticos vel chromosomicos, aut habeat alium sexum ac volitum vel qualitates non desideratas.

Diagnosis prae-implantatoria — quae semper conectitur cum artificiosa fecundatione, quae procul dubio ex se intrinsece est illicita — eum habet finem verum ut fiat selectio qualitativa cum consequenti exstinctione embryonum, quae nonnisi actio abortiva praecox dici potest. Diagnosis prae-implantatoria ergo illi sententiae seu menti eugeneticae subicitur, « quae abortum selectionis accipit ne fetus enascantur variis deformitatum generibus adfecti. Turpis autem est talis mens maximeque improbanda, quoniam vitae cuiusdam utilitatem metiri dumtaxat ex “normalitatis” regulis audet atque corporis valetudine, dum viam simul in lege reserat ad infanticidii et euthanasiae approbationem ». [42]

Qui de humano embryone tractat veluti sit mera « materia ergasterii », operatur alterationem quoque et discrimen, quod attinet ad notionem ipsam dignitatis humanae. Dignitas haec propria est ex aequo cuiusque humanae creaturae neque pendet a parentum coepto consilio, neque a sociali condicione, neque a culturali institutione, neque a gradu physicae evolutionis. Quodsi aliis in temporibus, licet in genere susciperentur notio et postulationes humanae dignitatis, discrimen tamen nonnulli operabantur ob stirpem, religionem vel socialem condicionem, hodie in medio est non minus grave et iniustum discrimen, cum sint qui negent statutum ethicum iuridicumque agnoscendum esse de creaturis humanis variis morbis deformitatumque generibus adfectis; ita a memoria removetur personas morbo adfectas et deformitatum generibus gravatas minime esse quoddam genus seiunctum a societate civili, quippe quod morbi et deformitates condicionem humanam participent et omnium hominum primas partes spectent, tunc etiam cum directe ipsi eadem minime experiantur. Tale discrimen immorale est itaque omnibus est habendum ut iuridice repugnans, eadem ratione ac removenda sunt impedimenta culturalia, oeconomica et socialia, quae minantur huiusmodi plenae agnitioni et tutelae personarum quae sint invaliditati obnoxiae et morbo affectae.

Recentiores formae interceptionis et contragestationis

23. Praeter anticonceptionalia subsidia propria appellatione fruentia, quae conceptionem impediunt post actum sexualem, exstant alia subsidia quae operantur post fecundationem, cum embryon iam est constitutus, ante vel post eius implantationem in utero. Quae artes technicae habentur interceptivae, si antea occidunt embryonem quam implantari possit in utero matris, et contragestativae, si embryonis exstinctionem provocant vix implantati.

Ad fovendam diffusionem instrumentorum interceptivorum, [43] interdum quidam dicunt eorum modum operandi quod spectat non satis esse cognitum.

Reapse infitiandum non est quod in promptu non semper habetur perfectam, variorum pharmacorum quae adhibentur, cognitionem de mechanica operandi ratione, sed pervestigationes experimentales confirmant effectum impediendae implantantionis certo inesse, licet ex hoc non sequatur quod interceptiva subsidia abortum foveant quotiescumque sumuntur, cum omnes noverint non semper post sexualem congressum sequi fecundationem. Monendum est tamen adesse fere semper abortivam mentem voluntariam in eo qui impedire intendat embryonis implantationem, si casus ferat, iam concepti, et ideo quaerat vel ordinet ut sumantur huiusmodi pharmaca.

Mora menstrualis si certo supervenerit, interdum decurritur ad contragestationem, [44] quae adhibetur ex more infra unam vel duo hebdomadas post agnitam moram. Cuius finem esse conclamant menstruationem iterum provocare, attamen reapse nonnisi de abortu embryonis agitur vix nidificati.

Ut omnes noverunt, abortus procuratus « quacumque peragitur via, deliberata est ac directa hominis occisio primordiali eius vitae tempore quod inter  conceptionem decurrit et parturitionem ». [45]

Igitur usus instrumentorum interceptionis et contragestationis annoverandus est inter crimina abortus, quod est peccatum gravissimum contra legem moralem; quodsi praeterea acquisita erit certitudo de abortu secuto, iuxta Canonicum ius mulctandum est poenalibus consectariis. [46]

PARS III:

NOVA THERAPEUTICA PROPOSITA IMPLICANTIA
ADULTERATIONEM EMBRYONIS VEL GENETICI HUMANI PATRIMONII

24. Cognitiones recentioribus adquisitae annis novas induxerunt spes et medicinae regenerativae et therapiae morborum genetica spectata ratione.

Praesertim magnam spem induxit inquisitio de cellulis staminalibus embryonis deque futuris usibus concretis, qui oriri forsan possunt in therapeutica arte, quique tamen nullam adhuc habuerunt comprobationem prosperorum exituum, secus ac inquisitio de cellulis staminalibus adultis. Cum igitur nonnulli persuasum sibi habuerint quod metae therapeuticae, quas forte consequi possent per cellulas staminales embryonis, excusare quoque valerent varias formas artificiosae tractationis et exstinctionis humanorum embryonum, eluxit summa quaestionum in ambitu therapiae genicae, clonationis et usus cellularum staminalium, de quibus est ferenda accurata moralis existimatio.

Therapia genica

25. Nomine therapiae genicae vulgo intellegitur applicatio in homine technicarum artium geneticae machinalis doctrinae, ad pathologias sanandas, scilicet ut curari possint morbi, genetica transmissione innixi, licet recentioribus temporibus nonnulli conentur adhibere therapiam genicam etiam ad curandos morbos non hereditarios, potissimum in cancrorum cura.

Ratione theorica, potest therapia genica adhiberi secundum utrumque gradum, alterum in cellulis somaticis alterum autem in cellulis germinalibus. Therapia genica somatica intendit tollere vel minuere defectus geneticos qui exstant in gradu cellularum somaticarum, quae sunt cellulae facultate reproductiva carentes, quibus efformantur texturae et organa corporis. Agitur hoc in casu de interventibus qui diriguntur ad certas cellularum sectiones ut producant effectus limitatos in singulis individuis. Therapia genica germinalis autem finem sibi proponit emendandi defectus geneticos qui adsunt in cellulis germinalis lineae, ut effectus therapeutici, qui in subiecto felicem exitum habuerint, transmittantur ad eiusdem fortuitam progeniem. Huiusmodi interventus therapiae genicae, sive somaticae sive germinalis, possunt fieri in fetu ante eius nativitatem – et tunc appellatur therapia genica in utero — vel post nativitatem, in infante vel in adulta humana creatura.

26. Ad iudicium ethicum ferendum opportune distinguantur oportet huiusmodi therapiae. Etenim interventus de cellulis somaticis qui finem stricte therapeuticum sibi proponant, ethica spectata ratione, liciti iure habentur. Tales interventus tendunt ad pristinam configurationem geneticam de more restaurandam in subiecto vel ad oppugnanda damna conexa cum anomaliis geneticis praesentibus vel cum aliis conrelatis pathologiis. Et cum therapia genica afferre possit gravia damna infirmo, tenendum est principium deontologicum generale quod prohibet quin therapeuticus interventus fiat antequam certo constet imprimis nulla damna allatura esse infirmi curandi vel saluti vel plenae integritati, quae evadant supra modum vel haud proportionata pro gravitate pathologiae curandae. Requiritur quoque adsensus conscius infirmi vel legitimi procuratoris.

Alia exstat moralis aestimatio de therapia genica germinali, quia quaelibet mutatio genetica quae allata fuerit subiecti cuiusdam humani cellulis germinalibus translatura erit eius fortuitae progeniei. Cum ergo pericula quae secumfert quaelibet genetica artificiosa tractatio non sint levia quin immo adhuc parum moderabilia, spectata actualis investigationis condicione non licet ethice ita agere ut potentialia damna quae haec tractatio secumfert in progeniem diffundantur. Praeterea si agatur de therapia genica in embryone, asseverandum est ultra quod eadem ad actum deducenda est in contextu technicae fecundationis in vitro et ideo secumfert omnes solvendas ethicas quaestiones conexas cum his rationibus. Propterea igitur affirmandum est, spectato statu actuali investigationis, therapiam genicam germinalem, cuiusque generis et formae, ad normam doctrinae ethicae, esse illicitam.

27. Specifica consideratio tribuenda est hypothesi quae spectat fines applicativos machinalis doctrinae geneticae alios ac therapeuticos. Sunt qui usurpare sint ausi possibilitatem adhibendi technicas methodos machinalis doctrinae geneticae ad operandas artificiosas tractationes sub pretextu in melius mutandi et incrementum dandi genetico patrimonio. Non est tacendum quibusdam his propositis inesse speciem, ut ita dicatur, non satisfactionis vel et recusationis praestantiae hominis ut creaturae personaeque perfectae. Praeter technicas difficultates ad illud perficiendum, cum omnibus periculis realibus et potentialibus conexis, veritas potissimum patet quod huiusmodi artificiosae tractationes fovent eugeneticum mentis habitum et indirectum sociale stigma inducunt in homines carentes peculiaribus dotibus, qui propterea extollunt dotes magni aestimatas apud alias certas culturas et societates, quibus tamen humana peculiaritas per se minime inniti potest. Quae omnia pugnarent contra veritatem fundamentalem de iuridica inter humanas creaturas aequalitate, quae vertitur in praeceptum iustitiae, et cuius transgressio, longo temporis intervallo, secumlatura certo erit imminentia damna pacificae personarum conviventiae. Praeterea quaeri potest quis decernere possit quales sint mutationes habendae positivae et quales secus, vel quales sint fines ponendi petitionibus singularum personarum, quae in melius praesumant mutare, cum impossibile re evadat desideriis satisfacere uniuscuiusque hominis. Quaelibet enim responsio data his quaestionibus oriretur utcumque ex criteriis arbitrariis et ex coniecturis. Consequitur ex his quae dicta sunt quod talis prospectus interventus obfuturus erit ad summam bono communi, brevi vel longo temporis intervallo, favens cum sit dominatui paucorum hominum contra ceterorum libertatem. Non est in fine tacendum quod in conatu creandi novum typum hominis ratio ideologica latet, qua humana creatura autumat ipsum Creatorem se subrogare posse.

Affirmans negativitatem ethicam huius generis interventus, qui secumfert iniustum hominis dominatum super alium hominem, Ecclesia ad memoriam revocat necessitatem et redeundi ad prospectum therapeuticum personarum et omnes educandi ad humanam vitam suscipiendam in eius concreta historica finitudine.

Hominis clonatio

28. Humanae clonationis nomine intellegitur reproductio asexualis et agamica totius humani organismi, ut conficiatur unum vel plura « exemplaria »quae genetice substantialiter eadem sint ac unicus progenitor. [47]

Clonatio proponitur duobus praecipuis finibus, altero reproductionis, scilicet ad consequendam nativitatem pueri clonati, altero autem therapiae aut inquisitionis scientificae. Clonatio ad reproductionem obtinendam ratione theorica apta esset ad implendas exspectationes quasdam peculiares, ut sunt humanae evolutionis moderatio, selectio creaturarum humanarum quae qualitates eximias polleant, praevia selectio sexus nascituri pueri, productio filii qui exemplar perfectum sit alius, productio filii ad bonum coniugum laborantium sterilitatis formis quibus aliter subveniri nequeat. Clonatio therapeutica econtra exhibita est ut productionis cellularum staminalium embryonis medium, patrimonio praeditarum genetico praedeterminato, ita ut vinci possit periculum reiectionis (quae dicitur immunoincompatibilitas); eadem igitur conectitur quaestionibus de usu cellularum staminalium.

Clonationis conatus in orbe universo tam magnam animi conturbationem suscitaverunt, ut varia instituta nationalia et internationalia expresserint negativas aestimationes de clonatione humana, itaque prohibita est in fere cunctis nationibus.

Hominis clonatio intrinsece est illicita, quia ad pessimum exitum perducens technicarum artium de artificiosa fecundatione negativitatem, finem habet procreandi novam creaturam humanam avulsam ab actu mutuae donationis coniugum, quin magis radicitus, absolutam ex toto a sexualitate. Haec ratio abusus secumfert et adulterationes artificiosas quibus graviter offenditur humana dignitas.[48]

29. Quodsi clonationis finis esset reproductivus, cogeretur creatura clonata ad geneticum patrimonium praestitutum suscipiendum, et subiugaretur de facto — ut supra dictum est — ad quandam servitutis biologicae formam, a qua vix liberari posset. Sed idipsum quod quispiam ius sibi autumat determinandi suo arbitrio qualitates geneticas alius personae secumfert grave crimen contra eius praestantiam et fundamentalem inter homines aequabilitatem.

Ex peculiari et certa necessitudine Deum inter et hominem inde a primordiis nativitatis oritur personae cuiusque singularis indoles, cui debetur observantia eius peculiaris praestantiae et integritatis biologicae quoque et geneticae. Quisque nostrum in alio homine creaturam congreditur humanam, quae exsistentiam et notas suas peculiares Dei amori tribuere debet, cuius unus coniugum amor constituit mediationem congruentem cum Dei Creatoris et caelestis Patris proposito.

30. Multo gravior exhibetur, ethica ratione spectata, clonatio therapeutica quam vocant. Creare enim embryones, quos exstinguendos esse statuitur, etiamsi intendatur aegrotis prodesse, omnino incongruens est dignitati humanae, cum exsistentiam humanae creaturae, licet in gradu embryonis, nihil aliud amplius faciat quam merum instrumentum adhibendum et destruendum ad arbitrium sui. Etenim gravissimum est delictum vitam sacrificare cuiuslibet hominis ad alium curandum.

Ethicae perplexitates, in medio a quibusdam toto in orbe positae, contra therapeuticam clonationem necnon contra usum humanorum embryonum in vitro creatorum, alios scientiae peritos viros impulerunt ad proponendas novas technicae artis medicae methodos, quae exhiberentur aptae ad efformandas cellulas staminales embryonum generis quin autem praevideatur suppressio embryonum qui certo sint humani. [49]

Talia proposita nonnullas suscitaverunt quaestiones sive ex parte scientiarum sive ex parte ethicae doctrinae, spectantes potissimum statutum ontologicum « productae rei »ita confectae.

Dummodo huiusmodi perplexitates fugatae non fuerint magni facienda erit sententia Litteris Encyclicis Evangelium Vitae tradita: « Tantum est praeterea rei momentum ut, habita officiorum moralium ratione, sola probabilitas ipsa de praesentia alicuius personae prohibeat planissime quoslibet actus ad germen humanum exstinguendum intentos ». [50]

Usus therapeuticus cellularum staminalium

31. Cellulae staminales habentur cellulae nondum differentiis obnoxiae, quibus insunt duo qualitates fundamentales, quae sunt: a) facultas protracta se multiplicandi quin diversificentur; b) facultas creandi cellulas progenitrices transitorias, a quibus descendunt cellulae quae maxime diversificantur, ut sunt cellulae nervosae, musculosae, haematicae.

Ex quo per experimenta constitit quod staminales cellulae, si implantatae fuerint in textura quae passa sit damna, eo tendere ut faveant cellularum redintegrationi et huiusmodi texturae regenerationi, novi prospectus eluxerunt de medicina regenerativa, qui iure magnam spem suscitaverunt apud scientiarum inquisitores toto orbe terrarum.

In homine, fontes staminalium cellularum adhuc singillatim cogniti exstant: embryon in exordiis suae evolutionis, fetus, cruor funiculi umbilici, multae ac variae texturae in adulto homine (medulla ossea, funiculus umbilici, cerebrum, mesenchima plurium membrorum, etc), et liquidum amnioticum. Apprime investigationes factae sunt potissimum de cellulis staminalibus embryonis, cum his unis putaretur inesse plurimas potentialitates se multiplicandi atque inter se discriminandi. Innumerae investigationes autem in lucem posuerunt quod etiam in cellulis staminalibus adultis inest quaedam propria versatilis ratio. Licet talibus in cellulis non videatur inesse eadem facilitas se renovandi neque eadem tractabilitas quibus fruuntur cellulae staminales ex embryone orientes, tamen studia et experimenta scientifica maximi gradus inclinant ad tribuendum talibus cellulis magis prosperos exitus, si conferantur cum embryonalibus. Protocolla therapeutica, quae hodie ad actum deducuntur, proposito non carent utendi cellulis staminalibus adultis, de quibus plures initae sunt inquisitionis rationes ac viae, ita ut aperire videantur novi ac prosperi spei fines.

32. Ad iudicium ethicum ferendum perpendenda sunt tum deductionis cellularum staminalium methodi tum damna quae oriri possint ex eorum usu clinico vel experimentali.

De rationibus ac viis adhibitis ad colligendas cellulas staminales fontes perpendendi sunt. Itaque licitae sunt habendae omnes methodi, quae nullum grave damnum inferant creaturae a qua cellulae staminales extrahuntur.

Haec condicio generaliter comprobatur si deductio fiat: a) ex texturis creaturae adultae; b) ex cruore funiculi umbilicalis in ipso partu; c) ex texturis fetuum qui mortui sint per naturalem interitum. Deductio econtra cellularum staminalium ex humano embryone vivo, secumfert certam eius exstinctionem et ideo habenda est omnino illicita. Hoc in casu « investigatio, quin considerentur exitus utilitatis therapeuticae, certo longe est a fine generi humano favendi; operatur enim per suppressionem creaturarum humanarum viventium, quae pari dignitate fruuntur ac ceterae humanae personae quinimmo ac ipsi scientiarum periti viri. Historia praeterita et futura damnavit et damnabit huiusmodi scientiam, non solum quia caret divina luce, potissimum autem quia humana quoque caret caritate ». [51]

Usus cellularum staminalium embryonis, vel cellularum discretarum quae ab illis sunt ortae, quaeque si casus tulit oblatae sint ab aliis scientiarum inquisitoribus, suppressis embryonibus, vel quae inveniri possint per mercaturam, graves quaestiones in medio ponit ratione spectata cooperationis ad opus malum et ad scandalum. [52]

Quoad usum clinicum cellularum staminalium, quae productae fuerint per licitos processus, nulla est quaestio ethica ponenda. Observanda tamen sunt criteria communia medicae deontologicae artis. Hac in re procedendum est maxima cum severitate et prudentia, primum ut minima fiant pericula ad infirmos quod attinet, deinde ut foveatur mutua exitus comparatio inter peritos viros, exhibeatur demum integra rerum notitia permagno vulgo.

Fovenda sunt incepta ac subsidia praestanda pervestigationi, quae respiciat usum cellularum staminalium adultarum, cum minime secumferat ethicas perplexitates. [53]

Conatus hybridationis

33. Nuper adhibita sunt animalium ovocyta ad iterum apparandum programma de nucleis cellularum somaticarum hominis — quae vulgo appellatur clonatio hybrida —, ut extrahi possent cellulae staminales embryionales ab huiusmodi embryonibus ortis, quin adhibenda essent humana ovocyta.

Rationem ethicam quod spectat huiusmodi processus offendunt humanae creaturae dignitatem, cum misceantur elementa genetica hominis una cum animalium quae nonnisi turbare possunt identitatem specificam hominis. Fortuitus usus cellularum staminalium, quae ab huiusmodi embryonibus extrahantur, praeterea secumferret forte pericula contra salutem nova, adhuc omnino ignota, propter praesentiam materiae geneticae animalis in eorum cytoplasmate. Dubitari nequit quin ad hanc aleam scite exponere humanam creaturam ethice ac deontologice illicitum sit.

Usus humanae « materiae biologicae » ex illicita origine provenientis

34. Ad perficiendam inquisitionem scientificam et productionem vaccinorum vel aliorum productorum interdum adhibentur lineae cellulares, qui exitus sunt illiciti interventus contra vitam vel contra physicam integritatem humanae creaturae. Nexus cum iniusta actione potest esse immediata vel mediata, cum agatur generaliter de cellulis quae faciliter et copiose reproducuntur. Quae « materia » interdum in mercaturam immittitur, interdum gratuito offertur institutis inquisitionis scientificae a publicis institutionibus quibus ope legis hoc fuerit mandatum. Haec omnia secumferunt diversas quaestiones ethicas quod spectat cooperationem ad malum et ad scandalum.

Oportet ergo principia enucleare generalia, quibus innixi qui operantur in hac regione recta cum conscientia, existimare possunt et solutionem invenire aptam stantibus situationibus in quibus si casus ferat complecti possint, exercentes navitatem professionalem suam.

Ad mentem primum revocetur oportet quod eadem moralis abortus aestimatio applicanda est « aequabiliter ad recentes formas incursionum in embryones humanos quae, quantumvis proposita in se honesta persequantur, necessario tamen eorum secum important necem. De experimentis agitur super embryones peractis, quae latius usque in biomedicae inquisitionis provincia percrebrescunt et quae aliquibus in Civitatibus lege permittuntur... Contra est item adserendum embryonum fetuumve humanorum usurpationem tamquam obiectorum totidem periclitationis constituere sceleratam violationem eorum dignitatem ut hominum, quibus videlicet ius sit ad eandem reverentiam quae omni debeatur infanti iam nato omnique personae ». [54]

Huiusmodi experimentorum formae gravem prae se ferunt ordinis moralis turbationem. [55]

35. Alius est generis res quae in medio ponitur si viri pervestigationibus dediti utantur « materia biologica »originis illicitae, quae creata sit extra suam sedem pervestigationis scientificae vel quae inveniatur in mercatura.

Instructio Donum vitae praeceptum generale exaravit, servandum his in casibus: « Ad embryonum vel fetuum cadavera, voluntarie abortiva vel non, eadem spectat observantia, quae ceterorum mortuorum hominum exuviis adhibetur. Speciatim non licet haec cadavera mutilationibus aut autopsiae subicere, nisi certo constet de morte ac nisi praevius habeatur parentum aut matris consensus. Praeterea, semper salva legis moralis praescriptio esse debet, quae excludit quamlibet cum abortu voluntario societatem et scandali periculum ». [56]

Ad hoc quod spectat non sufficere videtur criterium independentiae a quibusdam propositum ethicis comitatibus, scilicet, nequit affirmari quod ethice liceat uti « materia biologica »illicitae originis, dummodo adsit clara distinctio inter quotquot ex una parte creant, congelant et morti tradunt embryones et quotquot ex altera parte pervestigant et incrementum ferunt scientificis experimentis. Hoc independentiae criterium non valet occultare contradictionem insitam in agendi more eius qui proclamat respuendam esse iniustitiam ab aliis patratam, at insimul suscipit ad laborandum « materiam biologicam » ab aliis creatam per huiusmodi iniustitiam. Si res illicita permittatur a legibus quae moderantur systema sanitarium et scientificum, seiungi oportet a rationibus iniquis talis systematis, ne credatur quodammodo tolerari vel ratum tacite haberi huiusmodi actiones graviter iniustas. [57] Hoc enim simul augeret indifferentiam, si non favorem, quo huiusmodi actiones existimantur in nonnullis ambitibus medicis et politicis.

Interdum obicitur quod existimationes supra allatae videntur inniti scientiae inquisitorum officio, bona fruentium conscientia, activae oppositionis faciendae cunctis illicitis actionibus ad actum deductis in ambitu medicorum, itaque dilatantur eorum responsabilitates. Officium revera vitandae cooperationis ad malum et scandalum spectat ipsorum medicorum navitatem professionalem ordinariam, qua frui debent recte et per quam eis testificandus est vitae valor, leges quoque maxime iniustas omnino reicientes. Altius est ergo declarandum quod officium respuendi talem « materiam biologicam » — in absentia quoque cuiuslibet proximae virorum peritorum conexionis cum actionibus technicorum hominum qui incubuerint artificiosae procreationi vel cum eis omnibus qui abortu procurando interfuerint, et in absentia praevii concordatus cum centris artificiosae procreationis — oritur ex officio secedendi, in exercitio propriae activitatis scientificae investigationis, ab adiunctis legis graviter iustitiam laedentibus et confirmandi explicite vitae humanae praestantiam. Igitur independentiae criterium de quo supra mentionem fecimus est necessarium, sed potest non sufficere, ratione ethica spectata.

Verum, in hoc generali et certo prospectu tam diversae ac seiunctae responsabilitates exstant, ut graves causae ac cum ethica congruentes possint excusare usum « rei biologicae »de qua dictum est. Itaque exempli gratia si periculum immineat saluti puerorum possunt eorum parentes usum vaccini permittere ad quod apparandum adhibitae sint lineae cellulares illicitae originis, quin parvipendatur omnium officium manifestandi de hac re dissensum et petendi ut sanitariae structurae in promptu habeant et offerant alia genera vaccinorum. Ceterum fatendum est quod in opificiis adhibentibus lineas cellulares originis illicitae non eadem inest responsabilitas in eis qui praesunt decernendis productionis directoriis principiis ac in eis qui omnino hac carent potestate.

In contextu necessariae et urgentis conscientiarum delectus pro vita tuenda, ad mentem salutis operatorum revocare oportet quod in ambitu medico « eorum responsalitas hodie maxima facta est suamque altissimam reperit incitationem firmissimumque adiumentum in interiore necessariaque morali mensura medicae professionis, sicut iam illud semperque validum confirmavit Hippocratis iusiurandum, secundum quod cuique medico est adlaborandum pro absoluta vitae humanae reverentia eiusque sacra indole ». [58]

CONCLUSIO

36. Ecclesiae doctrina de moribus interdum arguitur quod innumeris denegationibus fulciatur. Verum eadem innititur agnitione et promotione donorum omnium quibus Creator ditavit hominem, in quibus est vita, intellectus, libertas et amor. Peculiaris aestimationis igitur sunt non solum navitates speculativae hominis, sed etiam operativae, ut sunt manuum labor et activitas technologica, quibus potissimum participat virtutem Dei Creatoris a quo et missionem suscepit creaturam universam in melius mutandi, atque ideo eius multiplices opes disponendi ad favendum dignitati et prosperitati omnium hominum et totius ipsius hominis, necnon custodiendi eius praestantiam et intrinsecam pulchritudinem.

Attamen historia humana testificatur quomodo homo abusus sit et adhuc abutatur potestate et facultatibus a Deo ipsi commissis, et auctor sit diversorum generum iniustae discriminationis et oppressionis contra infirmiores et defensione magis destitutos. Etenim cotidianae insidiae contra humanam vitam, latae regiones paupertate adhuc laborantes, in quibus homines innumeri pereunt inopiae et morborum causa, cum exclusi maneant ab opibus scientiarum et technicarum quibus abundant et superabundant tot Nationes, progressus technologicus et industrialis qui secumfert periculum verum dissolutionis oecosystematis, quod appellant, scientiae inquisitionum usus de physica, chemia et biologia ad bella conficienda, innumera bella quae adhuc populos dividunt et culturas, haec omnia sunt, pro dolor!, solum aliquot ex signis eloquenter testantibus quomodo homo possit abuti suis facultatibus et fieri pessimus suipsius inimicus, amittens conscientiam suae excelsae et peculiaris vocationis, qua factus est cooperator creatricis Dei operae.

Pari ratione historia humana realem progressum patefacit in comprehensione et agnitione valoris et dignitatis humanae cuiusque creaturae, quod fundamentum est iurium et praeceptorum moralium quibus data est et datur opera ut humana societas aedificetur. Et hac ipsa igitur urgente promovendae humanae dignitatis ratione vetitum est ad actum deducere quoslibet mores et cunctas vitae rationes tali dignitati laesionem secumferentes. Inde, exempli causa, cum vetantur rationibus quoque iuridicis et politicis et non tantum ethicis, varia genera discriminationum stirpis et servitutis, iniustae discriminationes et emarginationes mulierum, puerorum, infirmorum vel graviter inhabilium, elucet apertum testimonium de agnoscendo inalienabili valore, cum intrinseca dignitate, cuiuslibet humanae creaturae atque signatur documentum authentici progressus per humanam historiam evolventis. Aliis verbis, proclamatur quod iuridica prohibitionum legitimitas necessitate inniti tutandi authenticum bonum ethicum.

37. Quamquam humanus et socialis progressus apprime denotatus est potissimum incrementis fabricarum et productione rerum consummandarum, cum hodie celebretur propter incrementum informaticae, ut dicunt, scientiae, pervestigationes in ambitu geneticae artis, medicinae et biotechnologiarum, in usum quoque hominis usurpatarum, tamen omnes huiusmodi sectores tam maximi momenti pro futuris hominum aetatibus, non carent et ipsi evidentibus quoque et exprobrandis arbitriis. « Ut elapso evenit saeculo, cum opprimeretur classis opificum, quos Ecclesia grandi animo defendit, proclamans inalienabilia et sacra iura personae opificis, ita nostra aetate, cum aliud genus personarum opprimitur quod attinet ad ius fundamentale ad vitam, eadem Ecclesia munere suo compellitur vocis dandae immutato animo omnibus qui voce carent. Cuius clamor semper est evangelicus pro defensione mundi pauperum, quotquot minis urgentur, spernuntur et opprimuntur suis in iuribus humanis ». [59]

Instante missione doctrinali et pastorali Ecclesiae, Congregatio pro Doctrina Fidei propter officium sibi concreditum existimavit iterum confirmandam esse dignitatem una cum iuribus fundamentalibus et inalienabilibus humanae uniuscuiusque creaturae, in primordiis quoque suae exsistentiae, atque explicandas esse exigentias tutelae et observantiae, quas huiusmodi dignitatis agnitio omnibus imponit.

Ut hoc officium ad actum deducatur opus est animo se opponendi omnibus illis actibus qui generare valeant grave et iniustum discrimen erga humanas creaturas nondum natas, quae personae dignitate fruuntur, cum et ipsae creatae sint ad imaginem Dei. Non est infitiandum quod post quodque « non » fulget, in oneroso discretionis iudicio inter bonum et malum, magnum illud « amen », quod agnoscit dignitatem et valorem inalienabilem et non iterabilem creaturae cuiusque humanae quae ad exsistentiam vocatur.

Christifideles firmiter operam dabunt ad novam de vita culturam promovendam, doctrinae huius Instructionis adhaerentes religioso sui spiritus assensu, certo scientes Deum semper necessariam gratiam esse largiturum ad sua servanda mandata, et in quavis humana creatura, potissimum in parvulis, ipsum Christum inveniri (cfr Mt 25, 40). Omnes quoque bonae voluntatis homines, potissimum medici et qui investigant sine praeiudicio et patentis sunt animi ad confrontationem ineundam et veritatem adipisci cupientes, valebunt huiusmodi principia et iudicia intellegere et participare, cum tendant ad tuendam fragilem condicionem creaturae humanae in primordialibus suae vitae statibus et ad promovendum humaniorem civilem cultum.

Summus Pontifex Benedictus XVI, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto die 20 Iunii 2008 concessa, praesentem Instructionem, in Sessione Ordinaria huius Congregationis deliberatam, approbavit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romae, in aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 8 Septembris anno 2008, in Festo Nativitatis Beatae Mariae Virginis.

Willelmus card. Levada
Praefectus

Aloisius F. Ladaria, S.I.
Archiepiscopus tit. Thibicensis
Secretarius



*A.A.S. vol. C (2008), n. 12, pp. 858-887

[1] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae de observantia erga vitam humanam nascentem deque procreationis dignitate tuenda. Responsiones ad quasdam quaestiones nostris temporibus agitatas (22 Februarii 1987): AAS 80 (1988), 70-102.

[2] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Veritatis splendor de quibusdam quaestionibus fundamentalibus doctrinae moralis Ecclesiae (6 Augusti 1993): AAS 85 (1993), 1133-1228.

[3] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Evangelium vitae de vitae humanae inviolabili bono (25 Martii 1995): AAS 87 (1995), 401-522.

[4] Ioannes Paulus II, Allocutio ad sodales Pontificiae Academiae pro Vita (3 Martii 2001), 3: AAS 93 (2001), 446.

[5] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Fides et ratio de necessitudinis natura inter utramque (14 Septembris 1998), 1: AAS 91 (1999), 5.

[6] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, I, 1: AAS 80 (1988), 79.

[7] Ut ad mentem revocavit Benedictus XVI, hominis iura, potissimum autem ius ad vitam hominis cuiusque, « naturae lege innititur in corde hominis insculpta et vigente in universis culturis et humanis cultibus; quae si amoveas ab hoc contextu eorum ambitum perstrinxeris et relativisticae cesseris doctrinae, docenti sensum et interpretationem iurium mutare eorumque universalitatem negari posse ratione habita diversitatis contextus culturalis, politici, socialis, quinimmo et religiosi. Neque porro concedendum est ut lata haec rationum subiectivarum varietas obscurare audeat illam certitudinem, qua docetur universalia esse non solum iura sed talem quoque esse hominem ipsum, horum iurium subiectum »(Allocutio ad Unitarum Nationum Generalem Coetum, 18 Aprilis 2008: AAS 100 [2008], 334).

[8] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, I, 1: AAS 80 (1988), 78-79.

[9] Ibid., II, A, 1: l.c., 87.

[10] Paulus VI, Litt. Enc. Humanae vitae (25 Iulii 1968), 8: AAS 60 (1968), 485-486.

[11] Benedictus XVI, Allocutio ad Coetum internationalis Congressus a Pontificia Universitate Lateranensi convocati, quadragesimo expleto anno Litterarum Encyclicarum Humanae vitae (10 Maii 2008): L’Osservatore Romano, 11 Maii 2008, 1; cfr Ioannes XXIII, Litt. Enc. Mater et magistra (15 Maii 1961), III: AAS 53 (1961), 447.

[12] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 22.

[13] Cf. Giovanni Paolo II, Lett. enc. Evangelium vitae, n. 37-38: AAS 87 (1995), 442-444.

[14] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Veritatis splendor (6 Augusti 1993), 45: AAS 85 (1993), 1169.

[15]  Benedictus XVI, Allocutio ad Generalem Coetum Pontificiae Academiae pro Vita tuenda et ad Congressum Internationalem « Humanus embryon in primordiis praeimplantationis » (27 Februarii 2006): AAS 98 (2006), 264.

[16] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, Introductio, 3: AAS 80 (1988), 75.

[17] Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Familiaris consortio, de familiae christianae muneribus in mundo huius temporis (22 Novembris 1981), 19: AAS 74 (1982), 101-102.

[18] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decl. Dignitatis humanae, 14.

[19] Cfr Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, II, A, 1: AAS 80 (1988), 87.

[20] Ibid., II, B, 4: l.c., 92.

[21] Ibid., Introductio, 3: l.c., 75.

[22] Fecundationis seu procreationis artificiosae heterologae nomine hic intelleguntur technicae rationes eo spectantes, ut humanus conceptus artificiose habeatur, per concursum gametum, qui saltem ex una parte e donante proveniant qui sit diversus a coniugibus (cfr Ibid., II: l.c., 86).

[23] Fecundationis seu procreationis artificiosae homologae nomine hic intelleguntur technicae rationes eo spectantes, ut humanus conceptus habeatur per gameta coniugum matrimonio adstrictorum (cfr Ibid.).

[24] Ibid., II, B, 7: l.c., 96; cfr Pius XII, Allocutio participantibus conventus internationalis quarti medicorum catholicorum (29 Septembris 1949): AAS 41 (1949), 560.

[25] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, II, B, 6: l.c., 94.

[26] Cfr. ibid., II: l.c., 86.

[27] Hodie, in maioribus quoque fecundationis artificiosae institutis, numerus embryonum qui supprimuntur fere enumerantur supra octoginta centesimas partes.

[28] Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 14: AAS 87 (1995), 416.

[29] Cf. Pio XII, Discorso ai partecipanti al II Congresso Mondiale di Napoli sulla feconditą e sterilitą umana (19 maggio 1956): AAS 48 (1956), 470; Paolo VI, Lett. enc. Humanae vitae, n. 12: AAS 60 (1968), 488-489; Congregazione per la Dottrina della Fede, Istr. Donum vitae, II, B, 4-5: AAS 80 (1988), 90-94.

[30] Crescit in dies numerus hominum, etiam vinculo coniugali non adstrictorum, qui utuntur technicis instrumentis artificialis fecundationis ad filium generandum. Huiusmodi methodi debilitant institutionem matrimonii filiosque crescendos inducunt in ambitibus minime foventibus eorum perfectam hominum evolutionem.

[31] Benedictus XVI, Allocutio ad Generalem Coetum Pontificiae Academiae pro Vita tuenda et ad Congressum Internationalem « Humanus embryon in primordiis praeimplantationis » (27 Februarii 2006): AAS 98 (2006), 264.

[32]  Fecundatio per iniectionem spermae intra cytoplasmam, vulgo Intra Cytoplasmic Sperm Injection (ICSI), similis fere in toto est ceteris fecundationis in vitro generibus, a quibus tamen differt quia fecundatio non fit sponte in vitro, sed per iniectionem unius spermatozoi antea selecti intra ovocyti cytoplasmam et, interdum, per iniectionem elementorum lineae germinalis viri quae ad maturitatem nondum pervenerunt.

[33] De hac re tamen notandum est quod homines scientiarum periti disputant de quibusdam periculis, quae huiusmodi ICSI afferre possit ad concepti valetudinem.

[34] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, II, B, 5: AAS 80 (1988), 93.

[35] Cryoconservatio, ad embryones quod attinet, est processus refrigerationis per imas temperaturas ut provideatur eorum diuturnae conservationi.

[36] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, I,  6: AAS 80 (1988), 84-85.

[37] Cfr nn. 34-35 praesentis Instructionis.

[38] Cfr Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, II, A, 1-3: l.c., 87-89.

[39] Ioannes Paulus II, Allocutio ad quosdam iuris peritos coram admissos Symposii participes « Evangelium vitae atque ius » et XI Colloquii internationalis romanistici canonistici (24 Martii 1996), 6: AAS 88 (1996), 943-944.

[40] Cryoconservatio ovocytorum proposita est quoque aliis in contextibus, de quibus hic non agitur. Ovocyti nomine appellatur cellula germinalis mulieris nondum penetrata a spermatozoo.

[41] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, 51; Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 62: AAS 87 (1995), 472.

[42] Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 63: AAS 87 (1995), 473.

[43] Vulgatiora instrumenta interceptiva exstant spiralis quam appellant vel intra uterum dispositivum (IUD) et quae dicitur « pillula diei sequentis ».

[44] Vulgatiora instrumenta antigestatoria exstant pillula RU 486, quae dicitur, vel abortivum Mifepristone, ut vocant, necnon series prostaglandinum et quod vocatur Methotrexate.

[45] Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Evangelium vitae, 58: AAS 87 (1995), 467.

[46] Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1398 et Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 1450 § 2; cfr quoque Codex Iuris Canonici, cann. 1323-1324. Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, quaestioni: « utrum abortus, de quo in can. 1398, intellegatur tantum de eiectione fetus immaturi, an etiam de eiusdem fetus occisione quocumque modo et quocumque tempore a momento conceptionis procuretur », negative respondit ad primam partem; affirmative vero ad secundam (Responsio ad II dubium [23 Maii 1988]: AAS 80 [1988], 1818).

[47] Si vulgatam scientiam hodiernam sequamur, methodi artis technicae, quae proponuntur ad humanam clonationem in actum deducendam, duo exstant potiores, quae sunt fissio gemellaris et translatio nuclei, quarum fissio gemellaris consistit in separatione artificiosa singularum cellularum vel catervarum cellularum ab embryone, in primis gradibus eius evolutionis, ut postea huiusmodi cellulae in uterum transferri possint ad creandos modo artificioso embryones similes in toto; translatio nuclei autem vel clonatio proprie dicta consistit in introductione nuclei, ablati a cellula embryonaria vel somatica, ad ovocytum, a quo antea ablatus fuerit nucleus, cui sequitur eiusdem ovocyti vivificatio, quod consequenter evolvendum sit ut embryon.

[48] Cfr Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, I, 6: AAS 80 (1988), 84; Ioannes Paulus II, Allocutio ad Corpus Legatorum apud Apostolicam Sedem (10 Ianuarii 2005), 5: AAS 97 (2005), 153.

[49] Novae technicae rationes huiusmodi sunt, exempli gratia, applicatio parthenogenesis ad hominem, alterati nuclei translatio, vulgo Altered Nuclear Transfer (ANT) et iterata ovocyti artificiosa programmatrix ratio, vulgo Oocyte Assisted Reprogramming (OAR).

[50] Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 60: AAS 87 (1995), 469.

[51] Benedictus XVI, Allocutio ad Congressum Internationalem a Pontificia Academia pro Vita paratum « De cellulis staminalibus quid praevideatur ad therapiam perficiendam » (16 Septembris 2006): AAS 98 (2006), 694.

[52] Cfr nn. 34-35 praesentis Instructionis.

[53] Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad Congressum Internationalem a Pontificia Academia pro Vita paratum « De cellulis staminalibus quid praevideatur ad therapiam perficiendam » (16 Septembris 2006): AAS 98 (2006), 693-695.

[54] Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 63: AAS 87 (1995), 472-473.

[55] Cfr. ibid., n. 62: l.c., 472.

[56] Congregatio pro doctrina fidei, Instr. Donum vitae, I,  4: AAS 80 (1988), 83.

[57] 57 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc Evangelium vitae, 73: AAS 87 (1995), 486: « Abortus ergo et euthanasia crimina sunt quae nulla humana lex potest rata facere. Huiusmodi leges non modo conscientiam non devincunt verum graviter nominatimque compellunt ut iisdem per conscientiae repugnantiam officiatur». Ius ad conscientiae repugnantiam, innititur iure ad conscientiae libertatem, cuius suscipienda tutela est publicis legibus.

[58] Ioannes Paulus II, Litt. Enc.  Evangelium vitae, 89, AAS 87 (1995), 472-473. 502.

[59] Ioannes Paulus II, Nuntius ad universos episcopos de vita hominis tuenda (19 Maii 1991): AAS 84 (1992), 319.

 

top