|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
LITTERAE CIRCULARES AD
VENERABILES PRAESULES
CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM
DE SEPULTURA ECCLESIASTICA EORUM FIDELIUM,
QUI IN CONDICIONE MATRIMONIALI IRREGULARI
INVENIUNTUR *
Romae, die 29 Maii 1973
Excellentissime Domine,
Complures Conferentiae Episcopales et multi loci Ordinarii ab hac Sacra
Congregatione petierunt, ut mitigetur hodierna praxis sepulturae ecclesiasticae
eorum fidelium, qui in hora mortis in condicione matrimoniali irregulari
inveniuntur.
Opiniones et consilia quae nobis hac in re pervenerunt, diligenti studio ab
hoc Sacro Dicasterio prosecuta, Congressui plenario Congregationis anni 1972 pro
examine subiecta sunt.
Quo in Congressu Patres decreverunt, Summo Pontifice adprobante, faciliorem
esse reddendam celebrationem sepulturae ecclesiasticae pro iis fidelibus
catholicis quibus ad normam can. 1240 prohibita fuit.
Huic canoni quatenus opus est derogando, quam primum nova norma promulgabitur,
qua non prohibebitur celebratio exsequiarum religiosarum iis fidelibus, qui,
quamvis ante mortem manifesta in condicione peccati inveniantur, adhaesionem
Ecclesiae servaverunt signumque quoddam pœnitentiae dederunt, dummodo absit
publicum scandalum aliorum fidelium.
Fidelium autem communitatisque ecclesiasticae scandalum eadem proportione
attenuari vel vitari poterit, qua pastores modo convenienti exsequiarum
christianarum sensum illustrabunt, quem perplures in recursu ad Dei
misericordiam et in testimonio fidei communitatis in resurrectionem mortuorum et
vitam venturi saeculi deprehendunt.
Praesentibus litteris rogo Excellentiam Tuam, ut cum Ordinariis istius
Conferentiae Episcopalis communicare faveas, quod brevi tempore publici iuris
fiet textus novi decreti de sepultura ecclesiastica cum effectu immediato ab
ipsa die eius notificationis.
Haec Tecum communicans omni qua par est reverentia permaneo Tibi
addictissimus
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P.,
a Secretis
* Documenta, 49.
|